Begräbnisdienst durch Laien

(Amtsblatt der Österreichischen Bischofskonferenz, Nr. 11 vom 28. April 1994, II. 1.)

Über Ersuchen der ÖBK hat die Kongregation für den Gottesdienst mit Schreiben vom 11. Jänner 1994 die entsprechende Erlaubnis fürdie Diözesen Linz und Feldkirch gegeben:

COETUS EPISCOPORUM AUSTRIAE

Instante Eminentissimo Domino loanne H. Card. Groër, Archiepiscopo Vindobonensi, Coetus Episcoporum Austriae Praeside, litteris die 23 novembris 1993 datis, vigore facultatum huic Congregationi a Summo Pontifice JOANNE PAULO II tributarum, concedimus, propter necessitates pastorales, ut in diocesibus Linciensi et Campitemplensi, deficiente ministro competenti, laici ab Ordinario loci deputati, exsequias, us exceptis quae diacono et presbytero reservantur, peragere valeant ad normam n. 19 Praenotandorum Ordinis Exsequiarum (editio germanica, n. 26), cauto tamen ut potissimum in domo defuncti et in coemeterio illas absolvant. Quae facultas datur, donec a Coetu Episcoporum Austriae aliter provideatur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 11 ianuarii 1994.

Antonius M. Card. Javiene
Praefectus

+ Gerardus M. Agnelo
Archiepiscopus a Secretis

 

Begräbnisdienst der Laien

(Amtsblatt der Österreichischen Bischofskonferenz, Nr. 16 vom 20. Dezember 1995, II. 1)

Mit Schreiben vom 7. September 1995 hat die Gottesdienstkongregation in Rom für alle österreichischen Diözesen die Erlaubnis gegeben, dass Laien im Begräbnisdienst eingesetzt werden können:

COETUS EPISCOPORUM AUSTRIAE

Instante Excellentissimo Domino Ioanne WEBER, Episcopo Graeciensi-Secciensi, Coetus Episcoporum Austriae Praeside, litteris die 1 augusti 1995 datis, vigore facultatum huic  Congregationi a Summo Pontifice IOANNE PAULO II tributarum, concedimus, propter necessitates pastorales, ut in diocesibus Austriae, deficiente ministro competenti, laici ab Ordinario loci deputati, exsequias, iis exceptis quae diacono et presbytero reservantur, peragere valeant ad normam n. 19 Praenotandorum Ordinis Exsequiarum (edition germanica, n. 26), cauto tamen ut potissimum in domo defuncti et in coemeterio illas absolvant.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 7 septembris 1995.

Antonius M. Card. Javierre
Praefectus

+ Gerardus M. Agnelo
Archiepiscopus a Secretis