Institut für Sprachen und Literaturen  
line decor
  
line decor

 
 
 

 
 
XV Colloquium Internationale Linguisticae Latinae

Descriptio Urbis

Princeps Carolus de Jülich-Kleve anno 1574 Romam profectus est. Descriptio eius itineris, quod principem calamitate affecit (in urbe enim Carolus decessit), lingua Latina a Stephano Vinando Pighio principem comitante tradita est („Hercules Prodicius sive Principis iuventutis vita ac peregrinatio“, Antwerpis 1587). Proficiscentes et Oenipontem venerunt:

Carulus princeps [...] pergit Oenipontem et ductus in palatium1 regio sumptu splendide cum suis excipitur et tractatur. Postridie mane cum interfuissent sacro, reliquum antemeridianum tempus consumunt in perlustrando palatio, quod antea tot Caesarum Austriacorum fuerat domicilium. Vident atria, cameras, porticus, sacella, xystos, supellectile regia, aulaeis, picturis ornamentisque omnibus instructissimos, hortos artificiosis fontium scaturginibus amoenos. Imprimis autem Carulo gratum fuit, in spatioso pulcherrimoque caenaculo cernere generosam illam Austriacam sobolem et affinitates Ferdinandi Augusti3, florentissimos aevi nostri principes in tabulis ad vivam effigiem Titiani peritissimi pictoris ingeniosa manu coloribus imitatos. [...]


Sumpto deinde prandio descendunt e palatio in urbem, ut viderent Patrum Societatis Iesu coenobium et Franciscanorum monasterium vicinum cum templo2 pulcherrimo, religionis ac pietatis opera magnifica, quae Ferdinandus Aug.3 e quadrato saxo magnis impensis construxerat. Praeter alia templi ornamenta imprimis conspicuum fuit in eius medio intrantibus obvium Imp. Maximiliani primi monumentum, artificio, signis et marmorum variorum pretio sumptuosum et augustum, quod avo pii nepotes Carulus V.4 et Ferdinandus6 Augg. posuere. Morantur advenarum atque intuentium oculos artificiosissima signa, imagines ac tabellae in lateribus monumenti ex Pario marmore, in quibus eiusdem Maximiliani Augusti res pace belloque praeclare gestae opere sculptili pulcherrime repraesentantur. Circumstant ab utroque monumenti latere per intercolumnia templi veterum Austriae domus heroum humana statua maiores, immo decempedales aeneae statuae ad vivum in habitu atque armatura antiqua pro more cuiusque saeculi factae cum titulis et elogiis suis, haud mediocrem maiestatem prae se ferentes. [...]

Inde pergunt simul ad villam7 vicinam Ferdinandi8 archiducis suburbanam, quae cum triplicibus antiquorum Romanorum villis opulentia et magnitudine certare potest, positam in clivo sub montium iugis altissimis in Oeni valle et occupantem perampla latifundia. Etenim praeter rusticas et fructuarias suas stationes habet in colle positum palatii instar praetorium, ut veteres appellabant, villamve pulcherrimam elegantia structurae, situs amoenitate picturis regiaeque suppellectilis nitore prorsus urbanam.

schwarzmander

Monumentum Maximiliani I.

Villa Ferdinandi II.

  1. Hoc palatium media in urbe situm hodie Teutonice "Hofburg" appellatur.
  2. Huic templo Teutonice "Hofkirche", vulgari lingua autem "Schwarzmanderkirche", id est "ecclesia virorum nigrorum", nomina sunt.
  3. Ferdinandus I., imperator Romanus (AD 1503-1564).
  4. Maximilianus I., imperator Romanus (AD 1459-1519), avus Caroli V. et Ferdinandi I.
  5. Carolus V., imperator Romanus (AD 1500-1558), frater Ferdinandi I.
  6. Ferdinandus I., imperator Romanus (AD 1503-1564), frater Caroli V.
  7. Haec villa pulcherrima Teutonice "Schloss Ambras" (palatium in vico Ambras situm) appellatur.
  8. Ferdinandus II., archidux Austriae (AD 1529-1595), filius Ferdinandi I.
 

 

 

   
      retiaria: clowdy